sic languet omne vellus et perdit comas. dumque ista miror, causa mirandi perit; quin ipsa tellus spumeos motus agit et quicquid illa tabe contactum est labat. tumensque tacita quassat caput natum paventem cerno et ardenti pede gressus ferentem, prome quid portes novi. Hyllus et Deianira I, profuge, quaere si quid ulterius patet terris freto sideribus Oceano inferis, ultra labores, mater, Alcidae fuge. Dei. Nescio quod animus grande praesagit malum. Hyl. Regna triumphi, templa Iunonis pete: haec tibi patent, delubra praeclusa omnia. Dei. Effare quis me casus insontem premat. Hyl. Decus illud orbis atque praesidium unicum, quem fata terris in locum dederant Iovis, o mater, abiit: membra et Herculeos toros urit lues nescio qua; qui domuit feras, ille ille victor vincitur maeret dolet. quid quaeris ultra? Dei. Miserias properant suas audire miseri; fare, quo posita in statu iam nostra domus est? o lares, miseri lares! nunc vidua, nunc expulsa, nunc ferar obruta. Hyl. Non sola maeres. Herculem, toto iacet mundo gemendus; fata nec, mater, tua privata credas: iam genus totum obstrepit. hunc ecce luctum quem gemis cuncti gemunt, commune terris omnibus pateris malum. luctum occupasti: prima, non sola Herculem,