regem totiens credite nasci. pauci reges, non regna colunt: plures fulgor concitat aulae; cupit hic regi proximus ipsi clarus latas ire per urbes: urit miserum gloria pectus; cupit hic gazis implere famem, nec tamen omnis plaga gemmiferi sufficit Histri nec tota sitim Lydia vincit nec quae Zephyro subdita tellus stupet aurato flumine clarum radiare Tagum; nec si totus serviat Hebrus ruraque dives iungat Hydaspes intraque suos currere fines spectet toto flumine Gangen: avidis, avidis natura parum est. colit hic reges regumque lares, non ut presso vomere semper numquam cesset curvus arator vel mille secent arva coloni: solas optat quas ponat opes. colit hic reges, calcet ut omnes perdatque aliquos nullumque levet: tantum ut noceat, cupit esse potens, rarum est felix idemque senex: quota pars moritur tempore fati? quos felices Cynthia vidit, vidit miseros enata dies. Caespes Tyrio mollior ostro