cui cedat ille? carmine in terras mago descendat astris Luna desertis licet et bruma messes videat et cantu fugax stet deprehensum fulmen et versa vice medius coactis ferveat stellis dies: non flectet illum. Nvt. Vicit et superos Amor. Dei. Vincetur uni forsan et spolium dabit Amorque summus fiet Alcidae labor.— sed te per omne caelitum numen precor, per hunc timorem: quicquid arcani apparo penitus recondas et fide tacita premas. Nvt. Quid istud est quod esse secretum petis? Dei. Non tela sunt, non arma, non ignis minax. Nvt. Praestare fateor posse me tacitam fidem, si scelere careat: interim scelus est fides. Dei. Circumspice agedum, ne quis arcana occupet, partemque in omnem vultus inquirens eat. Nvt. En locus ab omni tutus arbitrio vacat. Dei. Est in remoto regiae sedis loco arcana tacitus nostra defendens specus. non ille primos accipit soles locus, non ille seros, cum ferens Titan diem lassum rubenti mergit Oceano iugum. illic amoris pignus Herculei latet. altrix, fatebor: auctor est Nessus mali quem gravida Nephele Thessalo genuit duci, qua trepidus astris inserit Pindus Caput ultraque nubes Othrys eductus riget. namque ut subactus Herculis clava horridi