levis est nec illum gloriae stimulat decof; errat per orbem, non ut aequetur Iovi nec ut per urbes magnus Argolicas eat: quod amet requirit, virginum thalamos petit. si qua est negata, rapitur; in populos furit, nuptas ruinis quaerit et vitium impotens virtus vocatur, cecidit Oechalia inclita unusque Titan vidit atque unus dies stantem et cadentem; causa bellandi est amor. totiens timebit Herculi natam parens quotiens negabit, hostis est quotiens socer fieri recusat: si gener non fit. ferit, post haec quid istas innocens servo manus, donec furentem simulet ac saeva manu intendat arcus meque natumque opprimat? sic coniuges expellit Alcides suas, haec sunt repudia; nec potest fieri nocens: terris videri sceleribus causam suis fecit novercam. quid stupes, segnis furor? scelus occupandum est: perage dum fervet manus. Nvt. Perimes maritum? Dei. Paelicis certe meae. Nvt. At Iove creatum, Dei. Nempe et Alcmena satum. Nvt. Ferrone? Dei. Ferro. Nvt. Si nequis? Dei. Perimam dolo. Nvt. Quis iste furor est? Dei. Quem meus coniunx docet.