deperdit aliquid semper et fulget minus nec illa vetus est. quicquid in nobis fuit olim petitum cecidit aut pariter labat. aetas citato senior eripuit gradu materque multum rapuit ex illo mihi. vides ut altum famula non perdat decus? cessere cultus penitus et paedor sedet; tamen per ipsas fulget aerumnas decor nihilque ab illa casus et fatum grave nisi regna traxit, hic meum pectus timor. altrix, lacessit, hic rapit somnos pavor. praeclara totis gentibus coniunx eram thalamosque nostros invido voto nurus optabat omnis, quaeve mens quicquam deos ' orabat ullos: nuribus Argolicis fui mensura voti. quem Iovi socerum parem, altrix, habebo? quis sub hoc mundo mihi dabitur maritus? ipse, qui Alcidae imperat, facibus suis me iungat Eurystheus licet, minus est; toris caruisse regnantis leve est: alte illa cecidit quae viro caret Hercule. Nvt. Conciliat animos coniugum partus fere. Dei. Hic ipse forsan dividet partus toros. Nvt. Famula illa trahitur interim donum tibi. Dei. Hic quem per nrbes ire praeclarum vides et fulva tergo spolia -gestantem ferae, qui regna miseris donat et celsis rapit, vasta gravatus horridam clava manum, cuius triumphos ultimi Seres canunt et quisquis alius orbe † concepto iacet,