florente nato teque venientem inferi timuere forsan, quod pater tantum Herculis, vel falsus, aderas: quas petam terras anus, invisa saevis regibus (si quis tamen rex est relictus saevus)? ei miserae mihi! quicumque caesos ingemit natus patres, a me petet supplicia, me cuncti obruent: si quis minor Busiris aut si quis minor Antaeus orbem fervidae terret plagae, ego praeda ducar; si quis Ismarius gregis Thracis cruenti vindicat, carpent greges mea membra diri; forsitan poenas petet irata Iuno: totus huc verget dolor; secura victo tandem ab Alcide vacat, paelex supersum— a quanta supplicia expetet, ne parere possim! fecit hic natus mihi uterum timendum. quae petam Alcmene loca? quis me locus, quae regio, quae mundi plaga defendet aut quas mater in latebras agar ubique per te nota? sic patriam petam