ultro, pater, cogere: si voces dolor abstulerit ullas, pande tum Stygios lacus et redde fatis: approba natum prius: ut dignus astris videar, hic faciet dies. leve est quod actum est; Herculem hic, genitor, dies inveniet aut damnabit.' haec postquam edidit, flammas poposcit. 'hoc age, Alcidae comes non segnis' inquit 'corripe Oetaeam facem, noverca cernat quo feram flammas modo. quid dextra tremuit? num manus pavida impium scelus refugit? redde iam pharetras mihi, isnave iners inermis— en nostros manus quae tendat arcus! quid sedet pallor genis? animo faces invade quo Alciden vides voltu iacere, respice arsurum, miser. vocat ecce iam me genitor et pandit polos; venio, pater.' voltusque non idem fuit. tremente pinum dextera ardentem impulit. refugit ignis et reluctantur faces et membra vitant, sed recedentem Hercules insequitur ignem. Caucasum aut Pindum aut Athon ardere credas: nullus erumpit sonus, tantum ingemescit ignis. o durum iecur! Typhon in illo positus immanis rogo gemuisset ipse quique convulsam solo imposuit umeris Ossan Enceladus ferox; at ille medias inter exurgens faces, semiustus ac laniatus, intrepidum tuens: 'nunc es parens Herculea: sic stare ad rogum te, mater' inquit, 'sic decet Heri Herculem.'