fugit abruptis trepidus catenis? fallimur: laeto venit ecce voltu quem tulit Poeans umerisque tela gestat et notas populis pharetras, Herculis heres. Nuntius Chorus Effare casus, iuvenis, Herculeos precor voltuque quonam tulerit Alcides necem. Nunt. Quo nemo vitam. Chor. Laetus adeone ultimos invasit ignes? Nvnt. Esse iam flammas nihil ostendit ille. quid sub hoc mundo Hercules immune vinci liquit? en domita omnia. Chor. Inter vapores quis fuit forti locus? Nvnt. Quod unum in orbe vicerat nondum malum, et flamma victa est; haec quoque accessit feris: inter labores ignis Herculeos abit. Chor. Edissere agedum, flamma quo victa est modo? Nvnt. Vt omnis Oeten maesta corripuit manus, huic fagus umbras perdit et toto iacet