semper impendens tenuisse ferrum; si quid in terris iterum timetur, vindicem terrae petimus relictae. Heu quid hoc? mundus sonat, ecce maeret, maeret Alciden pater; an deorum clamor, an vox est timidae novercae Hercule et viso fugit astra Iuno? passus an pondus titubavit Atlas? an magis diri tremuere manes Herculem et visum canis inferorum fugit abruptis trepidus catenis? fallimur: laeto venit ecce voltu quem tulit Poeans umerisque tela gestat et notas populis pharetras, Herculis heres. Nuntius Chorus Effare casus, iuvenis, Herculeos precor voltuque quonam tulerit Alcides necem. Nunt. Quo nemo vitam. Chor. Laetus adeone ultimos invasit ignes? Nvnt. Esse iam flammas nihil ostendit ille. quid sub hoc mundo Hercules immune vinci liquit? en domita omnia. Chor. Inter vapores quis fuit forti locus? Nvnt. Quod unum in orbe vicerat nondum malum, et flamma victa est; haec quoque accessit feris: inter labores ignis Herculeos abit. Chor. Edissere agedum, flamma quo victa est modo? Nvnt. Vt omnis Oeten maesta corripuit manus, huic fagus umbras perdit et toto iacet