nullis vulneribus pervia membra sunt: ferrum sentit hebes, lentior est chalybs; in nudo gladius corpore frangitur et saxum resilit, fataque neglegit et mortem indomito corpore provocat, non illum poterant figere cuspides, non arcus Scythica tensus harundine, non quae tela gerit Sarmata frigidus aut qui soliferae suppositus plagae vicino Nabatae vulnera dirigit Parthus Gnosiacis certior ictibus, muros Oechaliae corpore propulit, nil obstare valet; vincere quod parat iam victum est— quota pars vulnere concidit? 'pro fato patuit vultus iniquior et vidisse sat est Herculeas minas, quis vastus Briareus, quis tumidus Gyas, supra Thessalicum cum stetit aggerem caeloque inseruit vipereas manus, hoc vultu riguit? commoda cladibus magnis magna patent; nil superest mali: iratum miserae vidimus Herculem. Iole At ego infelix non templa suis conlapsa deis sparsosve focos, natis mixtos arsisse patres hominique deos, templa sepulchris, nullum querimur commune malum: alio nostras fortuna vocat lacrimas, alias flere ruinas Me fata iubent.