deducit astris? ora Phoebeus modo afflabat axis, iam prope a caelo fui— Trachina video; quis mihi terras dedit? Oete modo infra steterat ac totus fuit suppositus orbis; quam bene excideras, dolor! cogis fateri— parce et hanc vocem occupa. hoc, Hylle, dona matris hoc munus parant. utinam liceret stipite ingesto impiam effringere animam quale Amazonium malum circa nivalis Caucasi domui latus. o cara Megara, tune cum furerem mihi coniunx fuisti? stipitem atque arcus date. dextra inquinetur, laudibus maculam imprimam, summus legatur femina Herculeus labor. Hyl. Compesce diras, genitor, irarum minas; habet, peractum est, quas petis poenas dedit: sua perempta dextera mater iacet. Herc. Cecidit dolose: manibus irati Herculis occidere meruit; perdidit comitem Lichas. saevire in ipsum corpus exanime impetus atque ira cogit, cur minis nostris caret ipsum cadaver? pabulum accipiant ferae. Hyl. Plus misera laeso doluit: hinc aliquid quoque detrahere velles? occidit dextra sua, tuo dolore: plura quam poscis tulit. sed non cruentae sceleribus nuptae iaces nec fraude matris: Nessus hos struxit dolos ictus sagittis qui tuis vitam expuit. cruore tincta est palla semiferi, pater, Nessusque nunc has exigit poenas sibi.