atque Haemus et qui Thracios fluctus Athos frangit Iovisque fulmen excipiens Mimas: non ipse si in me, mater, hic mundus ruat superque nostros flagret incensus toros Phoebeus axis, degener mentem Herculis clamor domaret; mille decurrant ferae pariterque Iacerent, hinc feris clangoribus aetheria me Stymphalis, hinc taurus minax cervice tota pulset et quicquid fuit solum quoque ingens; surgat hinc illinc nemus artusque nostros durus immittat Sinis: sparsus silebo— non ferae excutient mihi, non arma gemitus, nil quod impelli potest. Alcm. Non virus artus, nate, femineum coquit, sed dura series operis et longus tibi pavit cruentos forsitan morbos labor. Herc. Vbi morbus, ubinam est? estne adhuc aliquid mali in orbe mecum? veniat, huc aliquis mihi intendat arcus: nuda sufficiet manus. procedat agedum huc. Alcm. Ei mihi. sensum quoque excussit illi nimius impulsu dolor. removete quaeso tela et infestas precor rapite hinc sagittas: igne suffuso genae scelus minantur; quas petam latebras anus? dolor iste furor est: Herculem solus domat. cur deinde latebras aut fugam vaecors petam? obire forti meruit Alcmene manu: vel scelere pereat, antequam letum mihi ignavus aliquis mandat ac turpis manus