totiens honestam: titulus extremus quis est? Chor. Viden ut laudis conscia virtus non Lethaeos horreat amnes? pudet auctoris, non morte dolet: cupit extremum finire diem vasta tumidi mole gigantis et montiferum Titana pati rabidaeque necem debere ferae. sed tua causa est, miserande, manus, quod nulla fera est nullusque gigas: nam quis dignus necis Herculeae superest auctor nisi dextra tui? Herc. Heu qualis intus scorpios. quis fervida plaga revulsus cancer infixus meas urit medullas? sanguinis quondam capax tumidi igne cor pulmonis arentes fibras distendit. ardet felle siccato iecur totumque lentus sanguinem avexit vapor, primam cutem consumpsit, hinc aditum nefas in membra fecit, abstulit pestis latus. exedit artus penitus et costas malum, hausit medullas: ossibus vacuis sedet; nec ossa durant ipsa, sed compagibus discussa ruptis mole conlapsa fluunt, defecit ingens corpus et pesti satis Herculea non sunt membra— pro quantum est malum quod esse vastum fateor, o dirum nefas! en cernite, urbes, cernite ex illo Hercule quid, quid supersit. Herculem agnoscis, pater? hisne ego lacertis colla Nemeaei mali