†morte ferire? dirus o nobis pudor, o turpe fatum, femina Herculeae necis auctor feretur! morior Alcides quibus? invicta si me cadere feminea manu voluere fata perque tam turpes colus mea mors cucurrit, cadere potuissem, ei mihi, Iunonis odio: feminae caderem manu, sed caelum habentis, si nimis, superi, fuit, Scythico sub axe genita domuisset meas vires Amazon— feminae cuius manu Iunonis hostis vincor? hinc gravior tibi, noverca, pudor est. quid diem hunc laetum vocas? quid tale tellus genuit iratae tibi? mortalis odia femina excessit tua. adhuc ferebas esse te Alcidae imparem: victa es duobus— pudeat irarum deos. utinam meo cruore satiasset suos Nemeaea rictus pestis aut centum anguibus vallatus hydram tabe pavissem mea, utinam fuissem praeda Centauris datus aut inter umbras vinctus aeterno miser saxo sederem! spolia nunc traxi ultima Fato stupente, nunc ab inferna Styge lucem recepi, Ditis evici moras— ubique mors me fugit, ut leto inclitae sortis carerem. pro ferae, victae ferae! non me triformis sole conspecto canis ad Styga reduxit, non sub Hesperio polo Hibera vicit turba pastoris feri, non gemina serpens, perdidi mortem, ei mihi,