nec credens sibi redditam Orpheus Eurydicen sequi, cantus praemia perdidit: quae nata est iterum perit. tunc, solamina cantibus quaerens, flebilibus modis haec Orpheus cecinit Getis: Leges in superos datas et qui tempora digerit quattuor praecipitis deus anni, disposuit vices; nulli non avidi colus Parcas stamina nectere: quod natum est, † poterit mori. Vati credere Thracio devictus iubet Hercules, iam, iam legibus obrutis mundo cum veniet dies, australis polus obruet , quicquid per Libyam iacet et sparsus Garamas tenet; arctous polus obruet quicquid subiacet axibus et siccus Boreas ferit, amisso trepidus polo Titan excutiet diem. caeli regia concidens ortus atque obitus trahet atque omnis pariter deos perdet mors aliqua et chaos,