nunc nostra superest, mortis auferre impetum. o misera pietas: si mori matrem vetas, patri es scelestus; si mori pateris, tamen in matre peccas— urget hinc illinc scelus. inhibenda tamen est, verum ut eripiam scelus. Chorus Verum est quod cecinit sacer Thressae sub Rhodopes iugis aptans Pieriam chelyn Orpheus Calliopae genus, aeternum fieri nihil. Illius stetit ad modos torrentis rapidi fragor, oblitusque sequi fugam amisit liquor impetum; et dum fluminibus mora est, defecisse putant Getae Hebrum Bistones ultimi. advexit volucrem nemus et silva residens venit: aut si qua aera pervolat, auditis vaga cantibus ales deficiens cadit; abrumpit scopulos Athos Centauros obiter ferens et iuxta Rhodopen stetit laxata nive cantibus; et quercum fugiens suam ad vatem properat Dryas; ad cantus veniunt tuos ipsis cum latebris ferae,