Sator deorum, cuius excussum manu utraeque Phoebi sentiunt fulmen domus, secure regna— protuli pacem tibi, quacumque Nereus porrigi terras vetat, non est tonandum: perfidi reges iacent, saevi tyranni, fregimus quicquid fuit tibi fulminandum. sed mihi caelum, parens, adhuc negatur? parui certe Iove ubique dignus teque testata est meum patrem noverca, quid tamen nectis moras? numquid timemur? numquid impositum sibi non poterit Atlas ferre cum caelo Herculem? quid astra, genitor, quid negas? mors me tibi certe remisit, omne concessit malum quod terra genuit, pontus aer inferi: nullus per urbes errat Arcadias leo, Stymphalis icta est, Maenali nulla est fera; sparsit peremptus aureum serpens nemus et hydra vires posuit et notos Hebro cruore pingues hospitum fregi greges hostisque traxi spolia Thermodontiae. vidi silentum fata nec tantum redi, sed trepidus atrum Cerberum vidit dies et ille solem, nullus Antaeus Libys animam resumit, cecidit ante aras suas Busiris, una est Geryon sparsus manu taurusque populis horridus centum pavor. quodcumque tellus genuit infesta occidit meaque fusum est dextera: iratis deis non licuit esse. si negat mundus feras,