bene est, abunde est. iam sat est etiam mihi. sed cur satis sit? pergam et impleto patre funere suorum, ne quid obstaret pudor, dies recessit: perge dum caelum vacat, utinam quidem tenere fugientes deos possem et coaetos trahere, ut ultricem dapem omnes viderent— quod sat est, videat pater. etiam die nolente discutiam tibi tenebras, miseriae sub quibus latitant tuae. nimis diu conviva securo iaces hilarique vultu, iam satis mensis datum est satisque Baccho: sobrio tanta ad mala opus est Thyeste. turba familiaris, fores templi relaxa, festa patefiat domus. libet videre, capita natorum intuens quos det colores, verba quae primus dolor effundat aut ut spiritu expulso stupens corpus rigescat. fructus hic operis mei est. miserum videre nolo, sed dum fit miser. aperta multa tecta conlucent face. resupinus ipse purpurae atque auro incubat, vino gravatum fulciens laeva caput. eructat. o me caelitum excelsissimum, regumque regem! vota transcendi mea. satur est, capaci ducit argento merum— ne parce potu: restat etiamnunc cruor tot hostiarum; veteris hunc Bacchi color abscondet— hoc, hoc mensa cludatur scypho mixtum suorum sanguinem genitor bibat: meum bibisset. ecce, iam cantus ciet