pius est. Chor. An ultra maius aut atrocius natura recipit? Nvnt. Sceleris hunc finem putas? gradus est. Chor. Quid ultra potuit? obiecit feris lanianda forsan corpora atque igne arcuit? Nvnt. Vtinam arcuisset! ne tegat functos humus nec solvat ignis! avibus epulandos licet ferisque triste pabulum saevis trahat— votum est sub hoc quod esse supplicium solet: pater insepultos spectet! o nullo scelus credibile in aevo quodque posteritas neget— erepta vivis exta pectoribus tremunt spirantque venae corque adhuc pavidum salit; at ille libras tractat ac fata inspicit et adhuc calentes viscerum venas notat. postquam hostiae placuere, securus vacat iam fratris epulis: ipse divisum secat in membra corpus, amputat trunco tenus umeros patentis et lacertorum. moras, denudat artus durus atque ossa amputat; tantum ora servat et datas fidei manus. haec veribus' haerent viscera et lentis data stillant caminis, illa flammatus latex querente aeno iactat, impositas dapes transiluit ignis inque trepidantes focos bis ter regestus et pati iussus moram invitus ardet, stridet in veribus iecur; nec facile dicam, corpora an flammae magis