fauces Corinthos, an feris Hister fugam praebens Alanis, an sub aeterna nive Hyrcana tellus an vagi passim Scythae? quis hic nefandi est conscius monstri locus? Chor. Effare et istud pande, quodcumque est, malum. Nvnt. Si steterit animus, si metu corpus rigens remittet artus, haeret in vultu trucis imago facti, ferte me insanae procul, illo, procellae, ferte quo fertur dies hinc raptus, Chor. Animos gravius incertos tenes, quid sit quod horres ede et auctorem indica: non quaero quis sit, sed uter. effare ocius. Nvnt. In arce summa Pelopiae pars est domus conversa ad austros, cuius extremum latus aequale monti crescit atque urbem premit et contumacem regibus populum suis habet sub ictu; fulget hic turbae capax immane. tectum-, cuius auratas trabes variis columnae nobiles maculis ferunt, post ista vulgo nota, quae populi colunt, in multa dives spatia discedit domus; arcana in imo regio secessu iacet, alta vetustum valle compescens nemus, penetrale regni, nulla qua laetos solet praebere ramos arbor aut ferro coli, sed taxus et cupressus et nigra ilice obscura natat silva, quam supra eminens despectat alte quercus et vincit nemus. hinc suspicari regna Tantalidae solent,