quem genu nixae tremuere gentes, cuius ad nutum posuere bella Medus et Phoebi propioris Indus et Dahae-Parthis equitem minati, anxius sceptrum tenet et moventes cuncta divinat metuitque casus mobiles rerum dubiumque tempus. Vos quibus rector maris atque terrae ius dedit magnum necis atque vitae, ponite inflatos tumidosque vultus: quicquid a vobis minor expavescit, maior hoc vobis dominus minatur; omne sub regno graviore regnum est. quem dies vidit veniens superbum, hunc dies vidit fugiens iacentem. Nemo confidat nimium secundis, nemo desperet meliora lassis: miscet haec illis prohibetque Clotho stare Fortunam, rotat omne fatum, nemo tam divos habuit faventes, crastinum ut posset sibi polliceri: res deus nostras celeri citatas turbine versat. Quis me per auras turbo praecipitem vehet- atraque nube involvet, ut tantum nefas eripiat oculis? o domus Pelopi quoque et Tantalo pudenda! Chor. Quid portas novi? Nvnt. Quaenam ista regio est? Argos et Sparte, pios sortita fratres, et maris gemini premens