Diluere possem cuncta, nisi talis fores. sed fateor, Atreu, fateor, admisi omnia quae credidisti, pessimam causam meam hodierna, pietas fecit, est prorsus nocens quicumque visus tam bono fratri est nocens. lacrimis agendum est: supplicem primus vides; hae te precantur pedibus intactae manus: ponatur omnis ira et ex animo tumor erasus abeat. obsides fidei accipe hos innocentes, frater, Atr. A genibus manum aufer meosque potius amplexus pete. vos quoque, senum praesidia, tot iuvenes, meo pendete collo, squalidam vestem exue oculisque nostris parce et ornatus cape pares meis. laetusque fraterni imperi capesse partem, maior haec laus est mea, fratri paternum reddere incolumi decus: habere regnum casus est, virtus dare. Thy. Di paria, frater, pretia pro tantis tibi meritis rependant. regiam capitis notam squalor recusat noster et sceptrum manus infausta refugit, liceat in media mihi latere turba, Atr. Recipit hoc regnum duos. Thy. Meum esse credo quicquid est, frater, tuum. Atr. Quis influentis dona fortunae abnuit? Thy. Expertus est quicumque quam facile effluant. Atr. Fratrem potiri gloria ingenti vetas? Thy. Tua iam peracta gloria est, restat mea: