In te quid potest? Thy. Pro me nihil iam metuo: vos facitis mihi Atrea timendum, Tant. Decipi cautus times? Thy. Serum est cavendi tempus in mediis malis: eatur. unum genitor hoc testor tamen: ego vos sequor, non duco. Tant. Respiciet deus bene cogitata, perge non dubio gradu. Atreus Thyestes Tantalus Plisthenes Taciti Plagis tenetur clausa dispositis fera: et ipsum et una generis invisi indolem iunctam parenti cerno, iam tuto in loco vorsantur odia. venit in nostras manus tandem Thyestes, venit, et totus quidem. vix tempero animo, vix dolor frenos capit sic, cum feras vestigat et longo sagax loro tenetur Vmber ac presso vias scrutatur ore, dum procul lento suem odore sentit, paret et tacito locum rostro pererrat; praeda cum propior fuit, cervice tota pugnat et gemitu vocat dominum morantem seque retinenti eripit: cum sperat ira sanguinem, nescit tegi; tamen tegatur. aspice, ut multo gravis squalore vultus obruat maestos coma, quam foeda iaceat barba, praestetur fides— fratrem iuvat videre, complexus mihi redde expetitos. quicquid irarum fuit transierit; ex hoc sanguis ac pietas die colantur, animis odia damnata excidant.