T AN T. Quae causa cogit, genitor, a patria gradum referre visa? cur bonis tantis sinum subducis? ira frater abiecta redit partemque regni reddit et lacerae domus componit artus teque restituit tibi. Thy. Causam timoris ipse quam ignoro exigis. nihil timendum video, sed timeo tamen. placet ire, pigris membra sed genibus labant alioque quam quo nitor abductus feror, sic concitatam remige et velo ratem aestus resistens remigi et velo refert. Tant. Evince quicquid obstat et mentem impedit reducemque quanta praemia expectent vide. pater, potes regnare, Thy. Cum possim mori. Tant. Summa est potestas— Thy. Nulla: si cupias nihil. Tant. Gnatis relinques, Thy. Non capit regnum duos. Tant. Miser esse mavult esse qui felix potest? Thy. Mihi crede, falsis magna nominibus placent, frustra timentur dura. dum excelsus steti, numquam pavere destiti atque ipsum mei ferrum timere lateris, o quantum bonum est obstare nulli, capere securas dapes humi iacentem! scelera non intrant casas, totusque mensa capitur angusta cibus; venenum in auro bibitur— expertus loquor: malam bonae praeferre fortunam licet. non vertice alti montis impositam domum