nullo cum strepitu dies. plebeius moriar senex. illi mors gravis incubat qui, notus nimis omnibus, ignotus moritur sibi. Thyestes Tantalus Plisthenes Tacitus Optata patriae tecta et Argolicas opes miserisque summum ac maxime exulibus bonum, tractum soli natalis et patrios deos (si sunt tamen di) cerno, Cyclopum sacras turres, labore maius humano decus, celebrata iuveni stadia, per quae nobilis palmam paterno non semel curru tuli. occurret Argos, populus occurret frequens— sed nempe et Atreus. repete silvestres fugas saltusque densos potius et mixtam feris similemque vitam; clarus hic regni nitor fulgore non est quod oculos falso auferat: cum quod datur spectabis, et dantem aspice. modo inter illa, quae putant cuncti aspera, fortis fui laetusque; nunc contra in metus revolvor: animus haeret ac retro cupit corpus referre, moveo nolentem gradum. Tant. Pigro (quid hoc est?) genitor incessu stupet vultumque versat seque in incerto tenet. Thy. Quid, anime, pendes quidve consilium diu tam facile torques? rebus incertissimis, fratri atque regno, credis ac metuis mala iam victa, iam mansueta et aerumnas fugis bene collocatas? esse iam miserum iuvat, reflecte gressum, dum licet, teque eripe.