Vt nemo doceat fraudis et sceleris vias, regnum docebit, ne mali fiant times? nascuntur, istud quod vocas saevum asperum agique dure credis et nimium impie, fortasse et illic agitur, Sat. Hanc fraudem scient nati parari? Atr. Tacita tam rudibus fides non est in annis; detegent forsan dolos: tacere multis discitur vitae malis. SAT,. Ipsosque per quos fallere alium cogitas falles? Atr. Vt ipsi crimine et culpa vacent, quid enim necesse est liberos sceleri meos inserere? per nos odia se nostra explicent.— male agis, recedis, anime: si parcis tuis, parces et illis, consili Agamemnon mei sciens minister fiat et fratri sciens Menelaus adsit, prolis incertae fides ex hoc petatur scelere: si bella abnuunt et gerere nolunt odia. si patruum vocant. pater est, eatur.—— multa sed trepidus solet detegere vultus, magna nolentem quoque consilia produnt: nesciant quantae rei fiant ministri, nostra tu coepta occides. Sat. Haud sum monendus: ista nostro in pectore fides timorque, sed magis claudet fides. Chorus Tandem regia nobilis, antiqui genus Inachi, fratrum composuit minas.