odisse crimen: semper oriatur novum, nec unum in uno, dumque punitur scelus, crescat, superbis fratribus regna excidant repetantque profugos; dubia violentae domus fortuna reges inter incertos labet: miser ex potente fiat, ex misero potens fluctuque regnum casus assiduo ferat, ob scelera pulsi, cum dabit patriam deus in scelera redeant, sintque tam invisi omnibus, quam sibi; nihil sit ira quod vetitum putet: fratrem expavescat frater et gnatum parens gnatusque patrem, liberi pereant male, peius tamen nascantur; immineat viro infesta coniunx, bella trans pontum vehant,- effusus omnis irriget terras cruor, supraque magnos gentium exultet duces Libido victrix: impia stuprum in domo levissimum sit facinus; et fas et fides iusque omne pereat, non sit a vestris malis immune caelum, cur micant stellae polo flammaeque .servant debitum mundo decus? nox alia fiat, excidat caelo dies. s misce penates, odia caedes funera accerse et imple Tantalo totam domum. ornetur altum columen et lauro fores laetae virescant, dignus adventu tuo splendescat ignis— Thracium fiat nefas maiore numero, dextra cur patrui vacat? nondum Thyestes liberos deflet suos— et quando tollet? ignibus iam subditis