hoc ipse faciet, Sat. Sed quibus captus dolis nostros dabit perductus in laqueos pedem? inimica credit cuncta, Atr. Non poterat capi, nisi capere vellet, regna nune sperat mea: hac spe minanti fulmen occurret Iovi, hac spe subibit gurgitis tumidi minas dubiumque Libycae Syrtis intrabit fretum, hac spe, quod esse maximum retur malum, fratrem videbit. Sat. Quis fidem pacis dabit? cui tanta credet? Atr. Credula est spes improba. gnatis tamen mandata quae patruo ferant dabimus: relictis exul hospitiis vagus regno ut miserias mutet atque Argos regat ex parte dominus, si nimis durus preces spernet Thyestes, liberos eius rudes malisque fessos gravibus et faciles capi prece commovebunt: hinc vetus regni furor, illinc egestas tristis ac durus labor quamvis rigentem tot malis subigent virum. Sat. Iam tempus illi fecit aerumnas leves. Atr. Erras: malorum sensus accrescit die. leve est miserias ferre, perferre est grave Sat. Alios ministros consili tristis lege. Atr. Peiora iuvenes facile praecepta audiunt. Sat. In patre facient quicquid in patruo doces: saepe in magistrum scelera redierunt sua.