quod facta domini cogitur populus sui tam ferre quam laudare. Sat. Quos cogit metus laudare, eosdem reddit inimicos metus, at qui favoris gloriam veri petit, animo magis quam. voce laudari volet. Atr. Laus vera et humili saepe contingit viro, non nisi potenti falsa, quod nolunt velint. Sat. Rex velit honesta: nemo non eadem volet. Atr. Vbicumque tantum honesta dominanti licent, precario regnatur. Sat. Vbi non est pudor nec cura iuris sanctitas pietas fides, instabile regnum est. Atr. Sanctitas pietas fides privata bona sunt, qua iuvat reges eant. Sat. Nefas nocere vel malo fratri puta. Atr. Fas est in illo quicquid in fratre est nefas. quid enim reliquit crimine intactum aut ubi sceleri pepercit? coniugem stupro abstulit regnumque furto: specimen antiquum imperi fraude est adeptus, fraude turbavit domum, est Pelopis altis nobile in stabulis pecus, arcanus aries, ductor opulenti gregis, huius per omne corpus effuso coma dependet auro, cuius e tergo novi aurata reges sceptra Tantalici gerunt; possessor huius regnat, hunc tantae domus fortuna sequitur, tuta seposita sacer in parte carpit prata, quae cludit lapis