inulte, post tot scelera, post fratris dolos fasque omne raptum questibus vanis agis iratus Atreus? fremere iam totus tuis debebat armis orbis et geminum mare utrimque classes agere, iam flammis agros lucere et urbes decuit ac strictum undique micare ferrum, tota sub nostro sonet Argolica tellus equite; non silvae tegant hostem nec altis montium structae iugis arces; relictis bellicum totus canat populus My cenis, quisquis invisum caput tegit ac tuetur, clade funesta occidat, haec ipsa pollens incliti Pelopis domus ruat vel in me, dummodo in fratrem ruat. age, anime, fac quod nulla posteritas probet, sed nulla taceat, aliquod audendum est nefas atrox, cruentum, tale quod frater meus suum esse mallet— scelera non ulciscens, nisi vineis, et quid esse tam saevum potest quod superet illum? numquid abiectus iacet? numquid secundis patitur in rebus modum, fessis quietem? novi ego ingenium viri indocile: flecti non potest— frangi potest. proinde antequam se firmat aut vires parat, petatur ultro, ne quiescentem petat. aut perdet aut peribit: in medio est scelus s positum occupanti. Sat. Fama te populi nihil adversa terret? Atr. Maximum hoc regni bonum est,