mugire fibras vidi et aggessi manu mea ipse flammas— omnia haec melius pater fecisse potuit, cecidit in cassum dolor: scidit ore natos impio, sed nesciens, sed nescientes, Thy. Clausa litoribus vagis audite maria, vos quoque audite hoc scelus, quocumque, di, fugistis, audite inferi, audite terrae, Noxque Tartarea gravis et atra nube, vocibus nostris vaca (tibi sum relictus, sola tu miserum vides, tu quoque sine astris), vota non faciam improba, pro me nihil precabor— et quid iam potest pro me esse? vobis vota prospicient mea. tu, summe caeli rector, aetheriae potens dominator aulae, nubibus totum horridis convolve mundum, bella ventorum undique committe et omni parte violentum intona, manuque non qua tecta et immeritas domos telo petis minore, sed qua montium tergemina moles cecidit et qui montibus stabant pares Gigantes, hac arma expedi ignesque torque, vindica amissum diem, iaculare flammas, lumen ereptum polo fulminibus exple. causa, ne dubites diu, utriusque mala sit; si minus, mala sit mea: me pete, trisulco flammeam telo facem per pectus hoc transmitte— si gnatos pater humare et igni tradere extremo volo, ego sum cremandus. si nihil superos movet