Epulatus ipse es impia natos dape. Thy. Hoc est deos quod puduit, hoc egit diem aversum in ortus, quas miser voces dabo qnestusque quos? quae verba sufficient mihi? abscisa cerno capita et avulsas manus et rupta fractis cruribus vestigia— hoc est quod avidus capere non potuit pater. volvuntur intus viscera et clusum nefas sine exitu luctatur et quaerit fugam. da, frater, ensem (sanguinis multum mei habet ille): ferro liberis detur via. negatur ensis? pectora inliso sonent contusa planctu— sustine, infelix, manum, pareamus umbris, tale quis vidit nefas? quis inhospitalis Caucasi rupem asperam Heniochus habitans quisve Cecropiis metus terris Procrustes? genitor en natos premo premorque natis— sceleris est aliquis modus. Atr. Sceleri modus debetur ubi facias scelus, non ubi reponas. hoc quoque exiguum est mihi. ex vulnere ipso sanguinem calidum in tua defundere ora debui, ut viventium biberes cruorem— verba sunt irae data dum propero, ferro vulnera impresso dedi, cecidi ad aras, caede votiva focos placavi et artus, corpora exanima amputans, in parva carpsi frusta et haec ferventibus demersi aenis, illa lentis ignibus stillare iussi; membra nervosque abscidi viventibus, gracilique traiectas veru