Quis inferorum sede ab infausta extrahit avido fugaces ore captantem cibos, quis male deorum Tantalo visas domos ostendit iterum? peius inventum est siti arente in undis aliquid et peius fame hiante semper? Sisyphi numquid lapis gestandus umeris lubricus nostris venit aut membra celeri differens cursu rota, aut poena Tityi qui specu vasto patens visceribus atras pascit effossis aves et nocte reparans quicquid amisit die plenum recenti pabulum monstro iacet? in quod malum transcribor? o quisquis nova supplicia functis durus umbrarum arbiter disponis, addi si quid ad poenas potest quod ipse custos carceris diri horreat, quod maestus Acheron paveat, ad cuius metum nos quoque tremamus, quaere: iam nostra subit e stirpe turba quae suum vincat genus ac me innocentem faciat et inausa audeat. regione quicquid impia cessat loci complebo— numquam stante Pelopea domo Minos vacabit. Fvr. Perge, detestabilis umbra, et penates impios furiis age. certetur omni scelere et alterna vice stringatur ensis; ne sit irarum modus pudorve, mentes caecus instiget furor, rabies parentum duret et longum nefas eat in nepotes; nec vacet cuiquam vetus