facesse propere ac dedecus nostrae domus asporta ab oculis: haec vacat regi ac viro. Aeg. Exilia mihi sunt haud nova, assuevi malis. si tu imperas, regina, non tantum domo Argisve cedo: nil moror iussu tuo aperire ferro pectus aerumnis grave. Clyt. Siquidem hoc cruenta Tyndaris fieri sinam. quae iuncta peccat debet et culpae fidem. secede mecum potius, ut rerum statum dubium ac minacem iuncta consilia explicent. Chorus Canite, o pubes inclita, Phoebum! tibi festa caput turba coronat, tibi virgineas, laurum quatiens, de more comas innuba fudit stirps Inachia; tu quoque nostros, Thespias hospes, comitare choros, quaeque Erasini gelidos fontes, quaeque Eurotan, quaeque virenti tacitum ripa bibis Ismenon: quam fatorum praescia Manto, sata Tiresia, Latonigenas monuit sacris celebrare deos. arcus, victor, pace relata, Phoebe, relaxa umeroque graves levibus telis pone pharetras