abire; sed nunc casta repetatur fides, nam sera numquam est ad bonos mores via: quem paenitet peccasse paene est innocens. Aeg. Quo raperis amens? credis aut speras tibi Agamemnonis fidele coniugium? ut nihil subesset animo quod graves faceret metus: tamen superba et impotens flatu nimis Fortuna magno spiritus tumidos daret. gravis ille sociis stante adhuc Troia fuit: quid rere ad animum suapte natura trucem Troiam addidisse? rex Mycenarum fuit, veniet tyrannus: prospera animos efferant. effusa circa paelicum quanto venit turba apparatu! sola sed turba eminet tenetque regem famula veridici dei: feresne thalami victa consortem tui? at illa nolet, ultimum est nuptae malum palam mariti possidens paelex domum. nec regna socium ferre nec taedae sciunt. Clyt. Aegistbe, quid me rursus in praeceps agis iramque flammis iam residentem incitas? permisit aliquid victor in captam sibi: nec coniugem hoc respicere nec dominam decet. lex alia solio est, alia privato in toro. quid quod severas ferre me leges viro non patitur animus turpis admissi memor? dat ille veniam facile cui venia est opus. Aeg. Itane est? pacisci mutuam veniam licet? ignota tibi sunt iura regnorum aut nova? nobis maligni iudices, aequi sibi