emitte silvis, mitte vel rabidos canes— nunc redde Agauen. anime, quid mortem times? mors innocentem sola Fortunae eripit.' haec fatus aptat impiam capulo manum ensemque ducit, 'itane? tam magnis breves poenas sceleribus solvis atque uno omnia pensabis ictu? moreris: hoc patri sat est; quid deinde matri, quid male in lucem editis gnatis, quid ipsi, quae tuum magna luit scelus ruina, flebili patriae dabis? solvendo non es: illa quae leges ratas Natura in uno vertit Oedipoda, novos commenta partus, supplices eadem meis novetur. iterum vivere atque iterum mori liceat, renasci semper ut totiens nova supplicia pendas— utere ingenio, miser: quod saepe fieri non potest fiat diu; mors eligatur longa, quaeratur via qua nec sepultis mixtus et vivis tamen exemptus erres: morere, sed citra patrem. cunctaris, anime?' subitus en vultus gravat profusus imber ac rigat fletu genas. 'et flere satis est? hactenus fundent levem oculi liquorem? sedibus pulsi suis lacrimas sequantur: di maritales. satin? fodiantur oculi!' dixit atque ira furit: ardent minaces igne truculento genae oculique vix se sedibus retinent suis; violentus audax vultus, iratus ferox, tantum furentis; gemuit et dirum fremens