Eloquere nomen. Sen. Prima languescit senum memoria longo lassa sublabens situ. Oed. Potesne facie noscere ac vultu virum? Sen. Fortasse noscam: saepe iam spatio Obrutam levis exoletam memoriam revocat nota. Oed. Ad sacra et aras omne compulsum pecus duces sequantur; ite, propere accersite, famuli, penes quos summa consistit gregum. Sen. Sive ista ratio sive fortuna occulit, latere semper patere quod latuit diu: saepe eruentis veritas patuit malo. Oed. Malum timeri maius bis aliquod potest? Sen. Magnum esse magna mole quod petitur scias, concurrit illinc publica, hinc regis salus: utrimque paria; contine medias manus, nihil lacessas, ipsa se fata explicent. Oed. Non expedit concutere felicem statum: tuto movetur quicquid extremo in loco est. Sen. Nobilius aliquid genere regali appetis? ne te parentis pigeat inventi vide. Oed. Vel paenitendi sanguinis quaeram fidem, si nosse certum est. ecce grandaevus senex, arbitria sub quo regii fuerant gregis, Phorbas. refersne nomen aut vultum senis? Sen. Adlidet animo forma; nec notus satis, nec rursus iste vultus ignotus mihi. Oed. Regnum optinente Laio famulus greges agitasti opimos sub Cithaeronis plaga? Phorbas Oedipus Laetus Cithaeron pabulo semper novo