testor, licet iam tollere ad caelum pie puras nec ulla scelera metuentes manus, sed pars magis metuenda fatorum manet. Sen. Omnem paterna regna discutient metum. Oed. Repetam paterna regna; sed matrem horreo. Sen. Metuis parentem, quae tuum reditum expetens sollicita pendet? Oed. Ipsa me pietas fugat. Sen. Viduam relinques? Oed. Tangis en ipsos metus.— Sen. Effare morsus quis premat mentem timor; praestare tacitam regibus soleo fidem. Oed. Conubia matris Delphico admonitu tremo. Sen. Timere vana desine et turpes metus depone: Merope vera non fuerat parens. Oed. Quod subditi vi praemium gnati petit? Sen. Regum superbam liberi astringunt fidem. Oed. Secreta thalami fare quo excipias modo. Sen. Hae te parenti parvulum tradunt manus. Oed. Tu me parenti tradis; at quis me tibi? Sen. Pastor nivoso sub Cithaeronis iugo. Oed. In illa temet nemora quis casus tulit? Sen. Illo sequebar monte cornigeros greges. Oed. Nunc adice certas corporis nostri notas. Sen. Forata ferro gesseras vestigia, tumore nactus nomen ac vitio pedum. Oed. Quis fuerit ille qui meum dono dedit corpus requiro. Sen. Regios pavit greges; minor sub illo turba pastorum fuit.