Hortaris etiam, sponte deponam ut mea tam gravia regna? Cr. Suadeam hoc illis ego, in utrumque quis., est liber etiamnum status: tibi iam necesse est ferre fortunam tuam. Oed. Certissima est regnare cupienti via laudare modica et otium ac somnum loqui; ab inquieto saepe simulatur quies. Cr. Parumne me tam longa defendit fides? Oed. Aditum nocendi perfido praestat fides. Cr. Solutus onere regio regni bonis fruor domusque civium coetu viget, nec ulla vicibus surgit alternis dies qua non propinqui munera ad nostros lares sceptri redundent; cultus, opulentae dapes, donata multis gratia nostra salus: quid tam beatae desse fortunae rear? Oed. Quod dest: secunda non habent umquam modum. Cr. Incognita igitur ut nocens causa cadam? Oed. Num ratio vobis reddita est vitae meae? num audita causa est nostra Tiresiae? tamen sontes videmur, facitis exemplum: sequor. Cr. Quid si innocens sum? Oed. Dubia pro certis solent timere reges. Cr. Qui pavet vanos metus, veros moretur. Oed. Quisquis in culpa fuit, dimissus odit: omne quod dubium est cadat. Cr. Sic odia fiunt.