exprome: voces aure non timida hauriam. solent extrema facere securos mala. Tir. His invidebis quibus opem quaeris malis. Oed. Memora quod unum scire caelicolae volunt, contaminarit rege quis caeso manus. Tir. Nec alta caeli quae levi pinna secant nec fibra vivis rapta pectoribus potest ciere nomen; alia temptanda est via: ipse evocandus noctis aeternae plagis, emissus Erebo ut caedis auctorem indicet. reseranda tellus, Ditis inplacabile numen precandum, populus infernae Stygia huc extrahendus: ede cui mandes sacrum; nam te, penes quem summa regnorum, nefas invisere umbras. Oed. Te, Creo, hic poscit labor, ad quem secundum regna respiciunt mea. Tir. Dum nos profundae claustra laxamus Stygis, populare Bacchi laudibus carmen sonet. Chorus Effusam redimite comam nutante corymbo, mollia Nysaeis armati bracchia thyrsis! Lucidum caeli decus, huc ades votis quae tibi nobiles Thebae, Bacche, tuae palmis supplicibus ferunt. Huc adverte favens virgineum caput, vultu sidereo discute nubila et tristes Erebi minas avidumque fatum. Te decet cingi comam floribus vernis,