et nube densa sordidam lucem abdidit. quid sit, parens, effare. Tir. Quid fari queam inter tumultus mentis attonitae vagus? quidnam loquar? sunt dira, sed in alto mala; solet ira certis numinum ostendi notis: quid istud est quod esse prolatum volunt iterumque nolunt et truces iras tegunt? pudet deos nescio quid. huc propere admove et sparge salsa colla taurorum mola. placidone vultu sacra et admotas manus patiuntur? Man. Altum taurus attollens caput primos ad ortus positus expavit diem trepidusque vultum obliquat et radios fugit. Tir. Vnone terram vulnere afflicti petunt? Man. Iuvenca ferro semet imposito induit et vulnere uno cecidit, at taurus duos perpessus ictus huc et huc dubius ruit animamque fessus vix reluctantem exprimit. TIR. Vtrum citatus vulnere angusto micat an lentus altas irrigat plagas cruor? Man. Huius per ipsam qua patet pectus viam effusus amnis, huius exiguo graves maculantur ictus imbre; sed versus retro per ora multus sanguis atque oculos redit. Tir. Infausta magnos sacra terrores cient. sed ede certas viscerum nobis notas. Man. Genitor, quid hoc est? non levi motu, ut solent, agitata trepidant exta, sed totas manus