tecum bella geres, natis quoque bella relinquens turpia, maternos iterum revolutus in ortus. Oed. Quod facere monitu caelitum iussus paro, functi cineribus regis hoc decuit dari, ne sancta quisquam sceptra violaret dolo. regi tuenda maxime regum est salus: curat peremptum nemo quem incolumem timet. Cr. Curam perempti maior excussit timor. Oed. Pium prohibuit ullus officium metus? Cr. Sphinx et nefandi carminis tristes minae. Oed. Nunc expietur numinum imperio scelus. Quisquis deorum regna placatus vides: tu, tu penes quem iura praecipitis poli tuque, o sereni maximum mundi decus, bis sena cursu signa qui vario legis, qui tarda celeri saecula evolvis rota, sororque fratri semper occurrens tuo, noctivaga Phoebe, quique ventorum potens aequor per altum caerulos currus agis, et qui carentis luce disponis domos, adeste: cuius Laius dextra occidit, hunc non quieta tecta, non fidi lares, non hospitalis exulem tellus ferat; thalamis pudendis doleat et prole impia; hic et parentem dextera perimat sua, , faciatque (num quid gravius optari potest?) quicquid ego fugi— non erit veniae locus: per regna iuro quaeque nunc hospes gero et quae reliqui perque penetrales deos, per te, pater Neptune, qui fluctu brevi