Colchusque Phasis? redit ad auctores genus stirpemque primam degener sanguis refert. est prorsus iste gentis armiferae furor, odisse Veneris foedera et castum diu vulgare populis corpus, o tetrum genus nullaque victum lege melioris soli! ferae quoque ipsae Veneris evitant nefas, generisque leges inscius servat pudor. ubi vultus ille et ficta maiestas viri atque habitus horrens, prisca et antiqua appetens,' morumque senium triste et affectus graves? o vita fallax, abditos sensus geris animisque pulchram turpibus faciem induis: pudor impudentem celat, audacem quies, pietas nefandum; vera fallaces probant simulantque molles dura. silvarum incola ille efferatus castus intactus rudis, mihi te reservas? a meo primum toro et scelere tanto placuit ordiri virum? iam iam superno numiui grates ago, quod icta nostra cecidit Antiope manu, quod non ad antra Stygia descendens tibi matrem reliqui, profugus ignotas procul percurre gentes: te licet terra ultimo summota mundo dirimat Oceani plagis orbemque nostris pedibus obversum colas, licet in recessu penitus extremo abditus horrifera celsi regna transieris poli hiemesque supra positus et canas nives gelidi frementes liqueris Boreae ruinas