Lacrimae nonne te nostrae movent? Ph. Mors optima est perire lacrimandum suis. Thes. Silere pergit, verbere ac vinclis opus; altrixque prodet quicquid haec fari abnuit. vincite ferro, verberum vis extrahat secreta mentis, Ph. Ipsa iam fabor. mane. Thes. Quidnam ora maesta avertis et lacrimas genis subito coortas veste praetenta optegis? Ph. Te, te, creator caelitum, testem invoco et te, coruscum lucis aetheriae iubar, t ex cuius ortu nostra dependet domus: temptata precibus restiti; ferro ac minis non cessit animus: vim tamen corpus tulit. labem hanc pudoris eluet noster cruor. Thes. Quis, ede, nostri decoris eversor fuit? Ph. Quem rere minime, Thes. Quis sit audire expeto. Ph. Hic dicet ensis quem tumultu territus liquit stuprator civium accursum timens. Thes. Quod facinus, heu me, cerno? quod monstrum intuor? regale patris asperum signis ebur capulo refulget, gentis Actaeae decus. sed ipse quonam evasit? Ph. Hi trepidum fuga videre famuli concitum celeri pede. Thes. Pro sancta Pietas, pro gubernator poli et qui secundum fluctibus regnum moves, unde ista venit generis infandi lues? hunc Graia tellus aluit an Taurus Scythes