auspicia digna prorsus inferno hospite. Nvtr. Tenet obstinatum Phaedra consilium necis fletusque nostros spernit ac morti imminet. Thes. Quae causa leti? reduce cur moritur viro? Nvtr. Haec ipsa letum causa maturum attulit. Thes. Perplexa magnum verba nescio quid tegunt. effare aperte quis gravet mentem dolor. Nvtr. Haut pandit ulli; maesta secretum occulit statuitque secum ferre quo moritur malum. iam perge, quaeso, perge: properato est opus. Thes. Reserate clausos regii postes laris. Theseus Phaedra Nutrix Tacita 0 socia thalami, sicine adventum viri et expetiti coniugis vultum excipis? quin ense viduas dexteram atque animum mihi restituis et te quicquid e vita fugat expromis? Ph. Eheu, per tui sceptrum imperi, magnanime Theseu, perque natorum indolem tuosque reditus perque iam cineres meos, permitte mortem, Thes. Causa quae cogit mori? Ph. Si causa leti dicitur, fructus perit. Thes. Nemo istud alius, me quidem excepto, audiet. Ph. Aures pudica coniugis solas timet. Thes. Effare: fido pectore arcana occulam. Ph. Alium silere quod voles, primus sile. Thes. Leti facultas nulla continget tibi. Ph. Mori volenti desse mors numquam potest. Thes. Quod sit luendum morte delictum indica. Ph. Quod vivo.