profudit aetas, nullus his auri fuit caecus cupido, nullus in campo sacer divisit agros arbiter populis lapis; nondum secabant credulae pontum rates: sua quisque norat maria; non vasto aggere crebraque turre duxerant urbes latus; non arma saeva miles aptabat manu nec torta clausas fregerat saxo gravi ballista portas, iussa nec dominum pati iuncto ferebat terra servitium bove: sed arva per se feta poscentes nihil pavere gentes, silva nativas opes et opaca dederant antra nativas domos. rupere foedus impius lucri furor et ira praeceps quaeque succensas agit libido mentes; venit imperii sitis cruenta, factus praeda maiori minor: pro iure vires esse. tum primum manu bellare nuda saxaque et ramos rudes vertere in arma: non erat gracili levis armata ferro cornus aut longo latus mucrone cingens ensis aut crista procul galeae comantes: tela faciebat dolor. invenit artes bellicus Mavors novas et mille formas mortis, hinc terras cruor infecit omnis fusus et rubuit mare. tum scelera dempto fine per cunctas domos iere, nullum caruit exemplo nefas: a fratre frater, dextera gnati parens cecidit, maritus coniugis ferro iacet