populatur artus cura, iam gressus tremunt tenerque nitidi corporis cecidit decor. et qui ferebant signa Phoebeae facis oculi nihil gentile nec patrium micant. lacrimae cadunt per ora et assiduo genae rore irrigantur, qualiter Tauri iugis tepido madescunt imbre percussae nives. Chor. Sepone questus: non levat miseros dolor; agreste placa virginis numen deae. Sed en, patescunt regiae fastigia. reclinis ipsa sedis auratae toro solitos amictus mente non sana abnuit. Ph. Removete, famulae, purpura atque auro inlitas vestes, procul sit muricis Tyrii rubor, quae fila ramis ultimi Seres legunt: brevis expeditos zona constringat sinus, cervix monili vacua, nec niveus lapis deducat auris, Indici donum maris; odore crinis sparsus Assyrio vacet, sic temere iactae. colla perfundant comae umerosque summos, cursibus motae citis ventos sequantur, laeva se pharetrae dabit, hastile vibret dextra Thessalicum manus. talis severi mater Hippolyti fuit. qualis relictis frigidi Ponti plagis egit catervas Atticum pulsans solum Tanaitis aut Maeotis et nodo comas coegit emisitque. lunata latus protecta pelta: talis in silvas ferar. Nutrix Hippolytus Regina nemorum, sola quae montes colis