et aspera agili saxa calcantem pede sequi per alta nemora, per montes placet. Nvtr. Resistet ille seque mulcendum dabit castosque ritus Venere non casta exuet? tibi ponet odium, cuius odio forsitan persequitur omnes? precibus haud vinci potest. Ph. Ferus est? amore didicimus vinci feros. Nvtr. Fugiet. Ph. Per ipsa maria si fugiet, sequar. Nvtr. Patris memento. Ph. Meminimus matris simul. Nvtr. Genus omne profugit. Ph. Paelicis careo metu. Nvtr. Aderit maritus— Ph. Nempe Perithoi comes? Nvtr. Aderitque genitor, Ph. Mitis, Ariadnae pater. Nvtr. Per has senectae splendidas supplex comas fessumque curis pectus et cara ubera precor, furorem siste teque ipsa adiuva: pars sanitatis velle sanari fuit. Ph. Non omnis animo cessit ingenuo pudor. paremus, altrix. qui regi non vult amor vincatur. haud te, fama, maculari sinam. haec sola ratio est, unicum effugium mali: virum sequamur, morte praevertam nefas. Nvtr. Moderare, alumna, mentis effrenae impetus, animos coerce, dignam ob hoc vita reor quod esse temet autumas dignam nece. Ph. Decreta mors est: quaeritur fati genus.