prodigia totiens orbis insueta audiet, natura totiens legibus cedet suis, quotiens amabit Cressa? Ph. Quae memoras scio vera esse, nutrix; sed furor cogit sequi peiora, vadit animus in praeceps sciens remeatque frustra sana consilia appetens. sic cum gravatam navita adversa ratem propellit unda, cedit in vanum labor et victa prono puppis aufertur vado. quid ratio possit? vicit ac regnat furor potensque tota mente dominatur deus. hic volucer omni pollet in- terra impotens ipsumque flammis torret indomitis Iovem; Gradivus istas belliger sensit faces, opifex trisulci fulminis sensit deus, et qui furentis semper Aetnaeis iugis versat caminos igne tam parvo calet; ipsumque Phoebum, tela qui nervo regit, figit sagitta certior missa puer volitatque caelo pariter et terris gravis. Nvtr. Deum esse amorem turpis et vitio favens finxit libido, quoque liberior foret titulum furori numinis falsi addidit. natum per omnis scilicet terras vagum Erycina mittit, ille per caelum volans proterva tenera tela molitur manu regnumque tantum minimus e superis habet: vana ista demens animus ascivit sibi Venerisque numen finxit atque arcus dei.