si, quod maritus supera non cernit loca, tutum esse facinus credis et vacuum metu, erras; teneri crede Lethaeo abditum Thesea profundo et ferre perpetuam Styga: quid ille, lato maria qui regno premit populisque reddit iura centeni», pater? latere tantum facinus occultum sinet? sagax parentum est cura. credamus tamen astu doloque tegere nos tantum nefas: quid ille rebus lumen infundens suum matris parens? quid ille qui mundum quatit vibrans corusca fulmen Aetnaeum manu, sator deorum? credis hoc posse effici, inter videntes omnia ut lateas avos? sed ut secundus numinum abscondat favor coitus nefandos utque contingat stupro negata magnis sceleribus semper fides: quid poena praesens, conscius mentis pavor animusque culpa plenus et semet timens? scelus aliqua tutum, nulla securum tulit. compesce amoris impii flammas, precor, nefasque quod non ulla tellus barbara commisit umquam, non vagi campis Getae nec inhospitalis Taurus aut sparsus Scythes; expelle facinus mente castifica horridum memorque matris metue concubitus novos. miscere thalamos patris et gnati apparas uteroque prolem capere confusam impio? perge et nefandis verte naturam ignibus— cur monstra cessant? aula cur fratris vacat?